Decree of Pope Hormisdas on Canonical and
Noncanonical Books (A.D. 520)

Migne: PL 59.537-542

A Reaffirmation of the Decree of Pope Gelasius on Canonical and Noncanonical Books
(A.D. 496 – PL 59.157-164).

INCIPIT DECRETALE, IN URBE ROMA AB HORMISDA PAPA EDITUM.

De Scripturis divinis quid universaliter catholica recipiat Ecclesia, vel post haec quid vitare debeat.

 

TITULI.

I. De ordine librorum canonicorum Veteris et Novi Testamenti.
II. De numero apostolicarum sedium.
III. De constitutionibus sanctorum conciliorum.
IV. De opusculis sanctorum Patrum quae recipientur.
V. De opusculis apocryphorum quae recipienda non sint.

Ordo de Veteri Testamento, quem sancta et catholica Romana suscipit, et honorat Ecclesia, iste est.

Geneseos liber I.
Exodi liber I.
Levitici liber I.
Numeri liber I.
Deuteronomii liber I.
Jesu Nave liber I.
Judicum liber I.
Ruth liber I.
Regum libri IV.
Paralipomenon libri II.
Psalmorum CL liber I.
Salomonis libri III. Proverbia, Ecclesiastes et Cantica Canticorum.
Item Sapientiae liber I.
Ecclesiastici liber I.
Item ordo prophetarum. Isaiae liber I. Jeremiae liber I, cum Cinoth ac Lamentationibus suis. Ezechielis liber I. Danielis liber I. Osee liber I. Amos liber I. Michaeae liber I. Joel liber I. Abdiae liber I. Jonae liber I. Naum liber I. Habacuc liber I. Sophoniae liber I. Aggaei liber I. Zachariae liber I. Malachiae liber I.
Item ordo historiarum. Job liber I. Tobiae liber I. Esdrae libri II. Esther liber I. Judith liber I. Machabaeorum libri II.

Item ordo Scripturarum Novi et aeterni Testamenti.

Evangeliorum libri IV. Secundum Matthaeum liber I. Secundum Marcum liber I. Secundum Lucam liber I. Secundum Joannem liber I. Item Actuum apostolorum liber I. Epistolae Pauli apostoli numero XIV. Ad Romanos Epistola I. Ad Corinthios Epistolae II. Ad Ephesios Epistola I. Ad Thessalonicenses Epistolae II. Ad Galatas Epistola I. Ad Philippenses Epistola I. Ad Colossenses Epistola I. Ad Timotheum Epistolae II. Ad Titum Epistola I. Ad Philemonem Epistola I. Ad Hebraeos Epistola I. Item Apocalypsis Joannis liber I. Item canonicae Epistolae numero septem. Petri apostoli Epistolae II. Jacobi apostoli Epistola I. Joannis apostoli Epistolae III. Judae Zelotis apostoli Epistola una.

II.

Post has omnes propheticas, et evangelicas, atque apostolicas, quas superius deprompsimus Scripturas, quibus Ecclesia Catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod quamvis universae per orbem diffusae catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana Ecclesia nullis synodicis constitutis, caeteris Ecclesiis praelata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri, primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquientis, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferni non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum: et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI). Addita est etiam societas beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis; qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma, sub Caesare Nerone agonizans coronatus est. Et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt; allisque omnibus urbibus in universo mundo, sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima, Petri apostoli sedes, Romana Ecclesia; non habens maculam, neque rugam, nec aliquid hujusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est. Ipseque in Aegypto, directus a Petro apostolo, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium. Tertia vero sedes apud Antiochiam, item beatissimi apostoli Petri habetur honorabilis: eo quod illic, priusquam Romam venisset habitavit: et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.

III.

Et quamvis aliud fundamentum nullus potuit ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus; tamen ad aedificationem nostram eadem Romana Ecclesia, post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter superius enumeravimus, etiam has suscipi non prohibet scripturas. Id est sanctam synodum Nicaenam, secundum trecentos decem et octo Patres, mediante maximo Constantino Augusto; in qua Arius haereticus condemnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio Seniore Augusto; in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite: et Arcadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Marciano Augusto, et Anatolio Constantinopolitano episcopo; in qua Nestoriana et Eutychiana haeresis, simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda et recipienda decrevimus.

IV.

Jam nunc subjiciendum de opusculis sanctorum Patrum, quae in Ecclesia catholica recipiuntur. Opuscula beati Caecilii Cypriani, martyris, Carthaginensis episcopi in omnibus recipienda. Item opuscula beati Gregorii Nazianzeni episcopi. Item opuscula beati Basilii Cappadociae episcopi. Item opuscula beati Athanasii Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Joannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi. Item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula beati Augustini Hipponeregiensis episcopi. Item opuscula beati Hieronymi presbyteri. Item opuscula beati Prosperi, viri religiosissimi. Item epistolam beati papae Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinatam: de cujus textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae Ecclesiae consortio deviarunt, nec ab ejus fide vel praedicatione sejuncti sunt; sed ipsius communicationi per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas. Item Gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus, et mirabilibus confessionum triumphis inradiant. Quis ista catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos? nec suis viribus, sed Dei gratia et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem, singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere, nomina penitus ignorantur; et ab infidelibus et idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit, esse putantur. Sicut Quirici cujusdam et Julitae; sicut Georgii, aliorumque ejusmodi Passiones, quae ab haereticis perhibentur compositae. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia, non leguntur. Nos tamen cum praedicta Romana Ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item Vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus Hieronymus descripsit, cum omni honore suscipimus. Item Actus beatissimi Silvestri, apostolicae sedis praesulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus: et pro antiquo usu multae hoc imitantur Ecclesiae. Item scriptura de inventione dominicae crucis, et alia scriptura de inventione capitis beati Joannis Baptistae, novellae quidem relationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus pervenerint, beati apostoli Pauli praecedat sententia: Omnia probate, et quod bonum est retinete (I Thes. V). Item Rufinus vir religiosissimus, plurimos Ecclesiastici operis edidit libros: nonnullas etiam Scripturas interpretatus est. Sed quoniam venerabilis Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit; illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de universis quos vir saepius memoratus, zelo Dei et fidei religione reprehendit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus: reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus renuenda. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem Historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum; propter rerum tamen singularum notitiam quae ad instructionem pertinent, usquequaque non dicimus renuendos. Item Orosium virum eruditissimum conlaudamus, qui valde necessariam nobis adversus paganorum calumnias ordinavit historiam, miraque brevitate contexuit. Item venerabilis viri Sedulii Opus paschale, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus. Juvenci quoque nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur. Caetera quae ab haereticis, sive schismaticis conscripta vel praedicta sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia: e quibus pauca quae ad memoriam venerunt, et a catholicis vitanda sunt, credidimus esse subdenda.

V.

In primis Ariminensem synodum, a Constantio Caesare Constantini filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc, et nunc, in aeternum confitemur esse damnatam.

Itinerarium quoque in nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis libri numero novem, apocryphum esse scimus.
Actus nomine Andreae apostoli, apocryphum.
Actus nomine Thomae apostoli, libri X, apocryphi.
Actus nomine Petri apostoli, apocryphi.
Actus nomine Philippi apostoli, apocryphi.
Evangelia nomine Matthiae apostoli, apocrypha. Evangelia nomine Barnabae, apocrypha.
Evangelia nomine Jacobi minoris, apocrypha.
Evangelia nomine Petri apostoli, apocrypha.
Evangelia nomine Thomae apostoli, quibus Manichaei utuntur, apocrypha.
Evangelia nomine Bartholomaei apostoli apocrypha.
Evangelia nomine Andreae apostoli, apocrypha.
Evangelia quae falsavit Lucianus, apocrypha. Evangelia quae falsavit Isicius, apocrypha.
Liber de Infantia Salvatoris, apocryphus.
Liber de Nativitate Salvatoris, et de Maria, vel obstetrice, apocryphus.
Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus.
Libri omnes quos fecit Lucius discipulus diaboli, apocryphi.
Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus.
Liber qui appellatur Thesaurum, apocryphus. Liber de Filiabus Adae, hoc est, Leptogenesis, apocryphus.
Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli, apocryphus.
Liber qui appellatur Nepotes, apocryphus.
Liber Proverbiorum qui est ab haereticis conscriptus, et sub nomine sancti Sixti praesignatus, apocryphus.
Revelatio quae appellatur Pauli apostoli, apocrypha.
Revelatio quae appellatur Thomae apostoli, apocrypha.
Revelatio quae appellatur sancti Stephani, apocrypha.
Liber qui appellatur Transitus, id est Assumptio sanctae Mariae, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia Adae apocryphus.
Liber de Eugenia nomine gigante, quae cum dracone post diluvium ab haereticis pugnasse fingitur, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia Jamne et Mambre, apocryphus.
Liber qui appellatur Sortes sanctorum, apocryphus.
Liber qui appellatur Lusa (al. Laus) apostolorum, apocryphus.
Liber qui appellatur Canones apostolorum, apocryphus.
Liber physiologus ab haereticis conscriptus et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus.
Historia Eusebii Pamphili, apocrypha.
Opuscula Tertulliani, apocrypha.
Opuscula Lactantii, apocrypha.
Opuscula Africani, apocrypha.
Opuscula Posthuminiani (al. Postumiani et Galli), apocrypha.
Opuscula Montani, Priscillae et Maximillae, apocrypha.
Opuscula Fausti Manichaei, apocrypha.
Opuscula Commodiani, apocrypha.
Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha.
Opuscula Tascii Cypriani, apocrypha.
Opuscula Arnobii, apocrypha.
Opuscula Ticonii, apocrypha.
Opuscula Cassiani presbyteri Galliensis, apocrypha.
Opuscula Victorini Pictabiensis, apocrypha.
Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrypha.
Opuscula Frumenti Coeci, apocrypha.
Centones de Christo, Virgilianis compaginati apocryphi.
Epistola Jesu ad Agarum (al. Abagarum), apocrypha.
Epistola Agari ad Jesum, apocrypha. Passio Quirici et Julitae, apocrypha.
Passio Georgii, apocrypha. Scriptura quae appellatur Salomonis Interdictio, apocrypha.
Philacteria omnia, quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis conscripta sunt nominibus, apocrypha.

Haec, et his similia, quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus, sive Manichaeus, Faustus, Africanus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Conomius, Novatius, Sabbatius, Callistus, Donatus, Eustacius, Jovinianus, Pelagius, Julianus Eclanensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus a Spania, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus Cinicus, Lampetius, Dioscorus, Eutyches, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit, Acacius Constantinopolitanus cum consortibus suis: necnon et omnes haeresiarches, et eorum discipulos qui schismatica docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinuimus; non solum repudiata, verum etiam ab omni Romana, catholica et apostolica Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus, sub anathematis et indissolubili vinculo, in aeternum confitemur esse damnata.