The Decree of Pope Gelasius on Canonical and Noncanonical Books (A.D. 496)

Decretum Gelasianum: De Libris Recipiendis et Non Recipiendis

Migne: PL 59.157-164

CONCILIORUM SUB GELASIO HABITORUM RELATIO.

CONCILIUM ROMANUM I.

 

Quo a septuaginta episcopis libri sacri et authentici ab apocryphis sunt discreti, sub
Gelasio, anno Domini 494 Asterio atque Praesidio consulibus.

I.
Ordo librorum Veteris Testamenti quem sancta et catholica Romana suscipit et veneratur Ecclesia, digestus a beato Gelasio papa I cum septuaginta episcopis.

Genesis liber unus.
Exodi liber unus.
Levitici liber unus.
Numeri liber unus.
Deuteronomii liber unus.
Jesu nave [Josue] liber unus.
Judicum liber unus.
Ruth liber unus.
Regnorum [Regum] libri quatuor.
Paralipomenon libri duo.
Psalmorum 150 liber unus.
Salomonis libri tres:
Proverbia,
Ecclesiastes, et
Cantica canticorum.
Item Sapientiae liber unus
Ecclesiasticus liber unus.
Item ordo prophetarum
Isaiae liber unus.
Jeremiae liber unus.
Cinoth, id est, de lamentationibus suis.
Ezechielis liber unus.
Danielis liber unus.
Oseae liber unus.
Amos liber unus.
Michaeae liber unus.
Joel liber unus.
Abdiae liber unus.
Jonae liber unus.
Nahum liber unus.
Habacuc liber unus.
Sophoniae liber unus.
Aggaei liber unus.
Zachariae liber unus.
Malachiae liber unus.
Item ordo historiarum:
Job liber unus, ab aliis omissus.
Tobiae liber unus.
Esdrae liber unus.
Esther [Hester] liber unus.
Judith liber unus.
Machabaeorum liber unus [libri duo].

Item ordo scripturarum novi et aeterni Testamenti [quem catholica sancta Romana suscipit et veneratur Ecclesia].

Evangeliorum libri quatuor.
Secundum Matthaeum liber unus.
Secundum Marcum liber unus.
Secundum Lucam liber unus.
Secundum Joannem liber unus.
Actuum apostolorum liber unus.
Epistolae Pauli apostoli numero 14.
Ad Romanos epistola una.
Ad Corinthios epistolae duae.
Ad Galatas epistola una.
Ad Thessalonicenses epistolae duae.
Ad Ephesios epistola una.
Ad Philippenses epistola una.
Ad Colossenses epistola una.
Ad Timotheum epistolae duae
Ad Titum epistola una.
Ad Philemonem epistola una.
Ad Hebraeos epistola una.
Item Apocalypsis Joannis liber unus.
Item canonicae epistolae numero septem.
Jacobi apostoli epistola una.
Petri apostoli epistolae duae.
Joannis apostoli epistolae tres.
Judae Zelotis apostoli epistola una.

II.

Gelasii Papae decretum cum septuaginta episcopis habitum de apocryphis scripturis.

Post has omnes propheticas, evangelicas, atque apostolicas scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, illud etiam intimandum putamus, quod quamvis universae per orbem catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit; sancta tamen Romana catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit, Tu es, Petrus, inquientis, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI).
Cui data [al. addita] est etiam societas beatissimi Pauli apostoli vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma, sub Caesare Nerone agonizans, coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, talemque [al. aliisque] omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.

Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia, non habens maculam, neque rugam, nec aliquid hujusmodi (Ephes. V).
Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo et evangelista consecrata est. Ipseque a Petro apostolo in Aegyptum directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium.

Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beatissimi Petri apostoli nomine habetur honorabilis, eo quod illic priusquam Romam venisset habitavit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.

III. 

Et quamvis aliud fundamentum nullus possit ponere, praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus (I Cor. III); tamen ad aedificationem nostram, eadem sancta [al. add. id est] Romana Ecclesia post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscepimus [al. superius notavimus], etiam has [al. alias] suscipi non prohibet scripturas, id est,

Sanctam synodum Nicaenam trecentorum decem et octo Patrum, mediante maximo Constantino Augusto, in qua Arius haereticus condemnatus est.
Sanctam synodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit.
Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius condemnatus est consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio episcopo ab Italia destinato.

Sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Marciano Augusto, et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana haereses simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt.

Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, post horum auctoritatem et custodienda et recipienda, et decernimus, et mandamus.

IV.

Item opuscula B. Cypriani martyris et Carthaginensis episcopi, in omnibus recipienda.
Item opuscula B. Gregorii Nazianzeni episcopi.
Item opuscula B. Basilii cappadociae episcopi.
Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi.
Item opuscula B. Cyrilli Alexandrini episcopi.
Item opuscula beati Joannis Constantinopolitani episcopi.
Item opuscula B. Theophili Alexandrini episcopi.
Item opuscula B. Hilarii Pictaviensis [al. Proterii Alexandrini] episcopi.
Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi.
Item opuscula B. Augustini Hipponensis [al. Hipponeregiensis] episcopi.
Item opuscula B. Hieronymi presbyteri.
Item opuscula B. Prosperi viri religiosissimi.
Item epistolam B. Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinatam; cujus textum [al. de cujus textu] quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit.

Item opuscula atque tractatus omnium orthodoxorum Patrum qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, nec ab ejus fide vel praedicatione sejuncti sunt; sed ipsius communionis [al. communicationis] per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernimus.

Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Romana pro diversorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter recipiendas.

Item gesta sanctorum martyrum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus, et mirabilibus confessionum triumphis irradiant [al. illustrantur]. Quis ita esse catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed gratia Dei et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem [al. addit. et singularem cautelam], singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur: et ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur [al. inserta leguntur]; sicut cujusdam Quirici [al. Cyrici] et Julitae, sicut Georgii, aliorumque hujusmodi passiones, quae ab haereticis perhibentur compositae. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia omnes martyres, et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur.

Item Vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum quas tamen vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus.
Item actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Romana catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae.

Item scripta de inventione crucis dominicae, et alia scripta de inventione capitis Joannis Baptistae, novellae quaedam [al. quidem] relationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus pervenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: Omnia probate; quod bonum esttenete (II Thess. V).

Item Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam Scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatus [al. venerabilis] Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii Libertate notavit, illa sentimus quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit.

Item Origenis nonnulla opuscula quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda.

Item chronica Eusebii Caesariensis, et ejusdem ecclesiasticae Historiae libros: quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen notitiam singularem, quae ad instructionem pertinent, usquequaque non dicimus renuendos.

Item Orosium virum eruditissimum collaudamus: quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias dignam ordinavit historiam miraque brevitate contexuit.

Item venerabilis Sedulii paschale opus, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus.
Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur.

Caetera, quae ab haereticis sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia; e quibus pauca, quae ad memoriam venerunt, et catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda.

V.

Notitia librorum apocryphorum qui non recipiuntur.

In primis Ariminensem synodum a Constantio Caesare Constantini Augusti filio congregatam, mediante Tauro praefecto [al. praetorio] ex tunc et nunc et usque in aeternum confitemur esse damnatam.
Item Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis libri [decem, al. novem], octo, apocryphum.
Actus nomine Andreae apostoli, apocryphi.
Actus nomine Thomae apostoli, libri 10 apocryphi.
Actus nomine Petri apostoli, apocryphi.
Actus nomine Philippi apostoli, apocryphi.
Evangelium nomine Thaddaei, apocryphum.
Evangelium nomine Matthiae, apocryphum.
Evangelium nomine Petri apostoli, apocryphum.
Evangelium nomine Jacobi Minoris, apocryphum.
Evangelium nomine Barnabae, apocryphum.
Evangelium [al. Evangelia] nomine Thomae quo [al. quibus] utuntur Manichaei, apocryphum [al. apocr.].
Evangelium [al. Evangelia] nomine Bartholomaei apostoli, apocryphum [al. apocrypha].
Evangelium nomine Andreae apostoli, apocryphum.
Evangelia quae falsavit Lucianus, apocrypha.
Liber de infantia Salvatoris, apocryphus.
Evangelia quae falsavit Esitius [al. Hesychius et Isicius], apocrypha.
Liber de Nativitate [al. Infantia] Salvatoris, et de Maria et obstetrice [al. addit. ejus], apocryphus.
Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus.
Libri omnes quos fecit Leucius [al. Lucius] discipulus diaboli, apocryphi.
Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus.
Liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus.
Liber de filiabus Adae geneseos, apocryphus.
Centimetrum de Christo, Virgilianis compaginatum versibus, apocryphum.
Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli apostoli, apocryphus.
Liber qui appellatur Nepotis, apocryphus.
Liber Proverbiorum qui ab haereticis conscriptus et sancti Sixti [al. Xysti] nomine praenotatus est, apocryphus.
Revelatio quae appellatur Pauli apostoli, apocrypha.
Revelatio quae appellatur Thomae apostoli, apocrypha.
Revelatio quae appellatur S. Stephani, apocrypha.
Liber qui appellatur Transitus, id est Assumptio sanctae Mariae, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia Adae, apocryphus.
Liber Ogiae nomine gigantis, qui ab haereticis cum dracone post diluvium pugnasse fingitur, apocryphus.
Liber qui appellatur Testamentum Job, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia sancti Cypriani, apocryphus.
Liber qui appellatur Poenitentia Jamnae et Mambrae, apocryphus.
Liber qui appellatur Sortes sanctorum apostolorum, apocryphus.
Liber qui appellatur Laus [al. Lusus] apostolorum, apocryphus.
Liber qui appellatur Canones apostolorum, apocryphus.
Liber Physiologus, qui ab haereticis conscriptus est, et B. Ambrosii nomine signatus [al. praenotatus], apocryphus.
Historia Eusebii Pamphili, apocrypha.
Opuscula Tertulliani, apocrypha.
Opuscula Lactantii [al. Firmiani], apocrypha.
Opuscula Africani, apocrypha.
Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha.
Opuscula Montani, Priscillae et Maximillae, apocrypha.
Opuscula omnia Fausti Manichaei, apocrypha.
Opuscula Commodiani, apocrypha.
Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha.
Opuscula Tatii [al. Tharsi seu Tascii] Cypriani, apocrypha.
Opuscula Arnobii, apocrypha.
Opuscula Tychonii, apocrypha.
Opuscula Cassiani [al. Cassionis] presbyteri Galliarum, apocrypha.
Opuscula Victorini Pictaviensis [al. Petabionensis], apocrypha.
Opuscula Fausti Regensis Galliarum, apocrypha.
Opuscula Frumentii Caeci, apocrypha.
Epistola Jesu ad Abagarum [al. Abgarum] regem, apocrypha.
Epistola Abagari [al. Abgari] ad Jesum, apocrypha.
Passio Quirici [al. Cyrici] et Julitae, apocrypha.
Passio Georgii, apocrypha.
Scriptura quae appellatur contradictio [al. interdictio] Salomonis, apocrypha.
Phylacteria omnia, quae non angelorum (ut illi confingunt), sed daemonum magis arte [al. nominibus] conscripta sunt, apocrypha.

Haec et omnia his similia, quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus, et Bonosus, et qui simili errore defecerunt; Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus, sive Manichaeus, Faustus, Africanus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius, Callistus, Donatus, Eustathius, Jovinianus, Pelagius, Julianus Eclanensis, Coelestinus [al. Coelestius], Maximinus [al. Maximianus], Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus Unicus, Lampetius [al. Lapicius], Dioscorus, Eutyches, Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit; Acacius Constantinopolitanus cum consortibus [al. sociis] suis; nec non et omnes haeresiarchae, eorumque discipuli, sive schismatici, docuerunt vel conscripserunt quorum nomina minime retinentur; non solum repudiata, verum etiam ab omni Romana catholica et apostolica Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

CONCILIUM ROMANUM SIVE DECRETUM De libris recipiendis et non recipiendis a Gelasio papa cum episcopis anno circiter 496 habitum.